EXCOMMUNICATIO

EXCOMMUNICATIO
EXCOMMUNICATIO
in Ecclesia Israelitica, tribus olim constabat gradibus. Quorum primus in Nov. Test. dictus est, Eiectio e Synagoga, Ioh. c. 9. v. 22. Iudaeis Niddui, i. e. separatio, vel eiectio, aut elongatio: Taliter enim excommunicatus ab omni commercio hominum spatio quatuor cubitorum elongare se tenebatur, nequeve edendo aut bibendo, dormiendo, lavando aut alia
istiusmodi agendo propius ad ullum mortalium accedere, per triginta dies: nisi interea egisset paenitentiam. Interim poterat interesse sacris, docere alios vel discere ab aliis: licebat ipsi quoqueve servos conducere, aliisqueve ministrare. Quod si in impaenitentia perseverasset, numerus dierum separationis duplicatus vel triplicatus, aliquando ad mortem usque extensus est: nequeve masculi eius ad Circumcisionem admissi sunt prius, quam resipiscentiae edidisset signa. Quod si ex hac vita discessisset impaenitens, feretro lapis appendi volebat, ut indicaretur, lapidatione hunc hominem dignum fuisse, proin nequeve sollenni ritu defunctum lugebant, aut exsequias comitabantur; imo ne quidem maiorum tumulis illatus is est, sed proprio in loco recondebatur. Alter gradus, vocatur in Nov. Test. Traditio Satanae, 1. cor. c. 5. v. 5. Iudaeis Cherem est appellarus: non eo sensu, quo vox haec in Vet. Test. variis in locis venit. Ibi enim modo res, modo personas devotas Deo, et sic a communi usu separatas denotate, patet ex Levit. c. 27. v. 29. Iosuae c. 7: v. XI. etc. quarum ille ἀναθήματα, hae ἀναθέματα, Graecis dicebantur: Aliud vero Apostolorum tempore significabat. Istiusmodi Excommunicationis species vel gradus, priori gravior, publice excercebatur, in facie totius Ecclesiae, addebanturqueve dirae ex lege Mosis: quae dum publice recitabantur, ardebant candelae: iis autem finitis, exstinguebantur: quo significatum, hominem illum caelesti sic luce privatum esse. Fulmen hoc evibratum deprehendimus, in eum qui incestum commiserat in Ecclesia Corinthiaca, 1. Cor. c. 5. v. 5. item in Hymenaeum et Alexandrum, qui naufragium fidei fecere, 1. Tim. c. 1. v. 20. Tertius et gravissimus gradus, in Nov. Test. Syriacâ dialecto Maranatham 1, Cor. c. 16. v. 22. i. e. Dominus venit: Iudaeis Schammatha, dictus est: quae vox quibusdam idem denotat quod Μαρὰν ἀθα seu Maranatha: aliis significat, Hic est mors; unde hic Excommunicationis gradus, Excommunicatio ad mortem dicatur; et sorte hinc origo phrasi, quâ Ioh. utitur, 1. Ep. c. 5. v. 16. cum ait: Est peccatum ad mortem, i. e. dignum anathemate seu ultimo et gravissimo Excommunicationis gradu. Cuius auctorem Enochum quidam faciunt, occasione verborum Iudae Ap. v. 11. Aliud quoddam Excommunicationis genus, quod omnes tres praedictos grados complexum fuisse videtur, inter Sadducaeos in usu erat, dictum: Excommunicatio in secreto nominis Tetragrammati; quo fulmine ipsi Samaritanos ferite sunt oliti hoe modo: Congregatis in Templo omnibus, trecenti Sacerdotes cum totidem tubis, libris legis ac pueris; praesto adstantes, tubas inflabant: tum Levitae cantando omnibus tribus Excommunicationis generibus exsecrabantur Samaritanos, in mysterio nominis Iehovae et in Decalogo; nec non maledictionibus superioris atque inferioris domus Iudicii illos devovebant, ut neque panem cum illis ulli Israelitae edere, neque ulli Samaritano proselyto esse liceret, neque ullam in resurrectione quisquam eorum haberet pertem. Quam formulam Rabbi Gersom etiam adhiberi voluit, erga eos, qui literas, insciis invitisqueve ad quos pertinebant, resignassent. Vide Drusium de 9. sect. l. 3. c. 11. ex Ilmedenu, Buxtorffium Ep. Hebr. p. 59. etc. In Graece Ecclesia, quatuor censurae istiusinodi gradus erant. Primus Σὑςτασις, cum a S. Cenae participatione peccatores remoti, in ceteris aequâ cum reliquis libertate fruebantur, ingrediendo templa, audiendo verbum Dei, etiam spectando fideles ad sacram σύναξιν accedentes: et hi Stantes propterea, ab adstando et spectando dicebantur. Secundus Υ῾πόπτωσις: cum hac censura notatus aditu quidem Templi non prohibitus, sed pone suggestum consistens, cum Catechumenis tenebantur egredi. (Erant autem Catechumeni, pagani ad Christianismum perducti, sed baptismo adhuc carentes adeoqueve nondum in Ecclesiae sinum, plene recepti: His locus peculiaris in Templo, post Chorum, assignatus erat, qui et ipse Catechumenum dictus est, teste Hospiniano de Templis p. 88.) Hi itaqueve nequeve ipsi sacrae Cenae participes fiebant, neque aliis participantibus adstare illis licebat, sed auditis verbis: Ite, Missa est; cum Catechumenis exire cogebantur: Et quamvis non prohibebantur ὑποποεσεῖν, in genua procidere, sicqueve precibus suis defungi, tamen non in ipso coetu, sed in loco illo Catechumenis destinato, id facere oportebat; Succumbentes a gestu hoc dicti. Tertius Α᾿κρὀασις: cum ipsum Templum ingredi fas non erat, sed is, in quem censura stricta erat, in vestibulo solum, eminus Dei verbum audire iubebatur: a communione precum et S. Cenae exclusus. Et hi Audientes nuncupati sunt. Quartus et postremus Πρόσκλανσις dicebatur: cum peccatores foris, extra Templum, constituti, ingredientes cum lacrimis precabantur, ut pro se Deum rogate non cessarent, Plorantes hinc nominati. Talis Ecebolius Philosophus Apostata fuisse legitur, qui ad portas Templi proiectus clamavit: Calcate me sal insipidum, circa A. C. 367. apud Socrat. Hist. Eccl. l. 3. c. 11. Hos ritus Ecclesia postea Latina a Graeca mutuata est, sed utriusque origo ab Hebraeorum consuetudine merito arcessitur. Et triplices illius apud Israelitas Excommunicationis occasio forte non male desumitur, a tribus impuritatis gradibus: quorum primus excludens solum a Castris Dei, respondebat gradui Excommunicationis Niddui dicto Secundus a Castris Dei simul, et Levitarum, gradui Cherem appellato: Tertius vero cum e. g. ob lepram quis a Castris Dei, Levitarum, et Israelitarum, facessere iubebatur, referebat gradum Excommunicationis ultimum, Schammata dictum. Vide P. Fagium in Num. c. 5. v. 2. Thom. Godwin. de ritibus Hebr. l. 5. c. 2. etc. Adde Franc. Burmann. Synopsi Relig. Caerist. Part. poster. l. VIII. c. 5. §. 13. ubi paulo aliter de Excommunicatione apud Hebraeos, eiusqueve gradibus disserit; ut et quae hîc habemus passim, in vocibus Anathema, Maranatha etc. Recentiori aevo Excommunicati, tenebantur intra annum absolutionem ab Epp. impetrare, et Ecclesiae satisfacere, quod ni facerent, a Iudicibus saecularibus ad id adigebantur, uti docet Car. du Fresne ex Edicto S. Ludovici A. C. 1228. Interdum etiam ad absolutionem petendam a Iudicibus Regiis sub carceris poena cogebantur, ut idem ostendit Not. ad Ioinvillam. In Anglia ad id tenebantur intra 40. dies, quibus elapsis Ordinarius Cancellarium Regni de ea re certum faciebat, qui continuo ad Vicecomitem mit.
tebat breve, quod de Excommunic ando capiendo dicebatur, vi cuius excommunicatum in vincula compingebat. Quod si sic Ecclesiae satisfecisset, tunc aliud breve ad Vicecomitem mittebatur, quod de Excommunicato deliberando vocabatur. Si vero post dictos dies Barones vel alii contumaces mansissent, eorum subditi ab illorum fidelitate absolvebantur, et terra eorum interdicto supponebatur, fendaque in manus superioris Domini transibant, quousque iniuriam passis, et Ecclesiae ab iisdem fuisset factum satis, uti pluribus docet idem Car. du Fresne
Glossar. In Excommunicatione autem mortuorum corpora in plateis aut agris insepulta relinquebantur; at, ne foetor nares aut spectaculi horror mentes hominum offenderet, illa ut plurimum humo iniectâ aut tumultuariâ lapidum congerie operiebantur, quod imblocare dicebant Gollo-Belgae, quibus bloc est tumulus quidam altior, uti habet Lambertus Ardensis, de Arnoldo Ardeae Dom. p. 173. Vide quoqueve Rudolphum Mon. in Vita S. Liobae Abbatissae c. 3. et 4. aliosqueve laudatos Carolo du Fresne in voce imblocatus. Quin et ea invaluit opinio, Excommunicatorum cadavera in cineres non abire, nequeve resolvi posse, sed in horrendum posteris exemplum indissolubili membrorum compage integra in omnia saecula perdurare: apud Graecos praesertim, uti refert Goarus ad Ecuholog. Graec. Leo Allatius Ep. ad Paulum Zacchiam, Christoph. Angelus de Hodierno Graecorum stat. c. 25. et Franc. Richardus de Ins. S. Erini c. 15. extremo etc. Simile quid Excommunicationi apud Athenienses Exsecratio erat, vide ibi ut et aliquid infra ubi de Remotione ab officio.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • excommunication — [ ɛkskɔmynikasjɔ̃ ] n. f. • XIVe; escomination 1160; lat. ecclés. excommunicatio 1 ♦ Peine ecclésiastique par laquelle qqn est retranché de la communion de l Église catholique. ⇒ excommunier. Excommunication de droit (⇒ anathème) , de fait. Bulle …   Encyclopédie Universelle

  • Exkommunikation — ist der zeitlich begrenzte oder auch permanente Ausschluss aus einer religiösen Gemeinschaft oder von bestimmten Aktivitäten in einer religiösen Gemeinschaft. Sie wird als Beugestrafe angewandt, das heißt bis zur Beendigung bzw. Wiedergutmachung… …   Deutsch Wikipedia

  • Interdikt (Kirchenrecht) — Ein Interdikt (lat.: „Untersagung“) ist die Einstellung von gottesdienstlichen Handlungen als Strafe für ein Vergehen gegen Kirchenrecht. Das Interdikt war in Form des Lokalinterdikts hauptsächlich im Mittelalter eine scharfe Waffe der… …   Deutsch Wikipedia

  • Disconnection — Exkommunikation ist der zeitlich begrenzte oder auch permanente Ausschluss aus einer religiösen Gemeinschaft oder von bestimmten Aktivitäten in einer religiösen Gemeinschaft. Sie wird als Beugestrafe angewandt, das heißt bis zur Beendigung bzw.… …   Deutsch Wikipedia

  • Exkommunizierung — Exkommunikation ist der zeitlich begrenzte oder auch permanente Ausschluss aus einer religiösen Gemeinschaft oder von bestimmten Aktivitäten in einer religiösen Gemeinschaft. Sie wird als Beugestrafe angewandt, das heißt bis zur Beendigung bzw.… …   Deutsch Wikipedia

  • Exkommunikation — Ex|kom|mu|ni|ka|ti|on 〈f. 20〉 Ausschluss aus der Kirchengemeinschaft; Sy Kirchenbann [<lat. excommunicatio „Ausschluss aus der Kirchengemeinschaft“ <lat. ex „aus“ + communio „gemeinsam“] * * * Ex|kom|mu|ni|ka|ti|on, die; , en [kirchenlat.… …   Universal-Lexikon

  • ANATHEMA — ut et Devotio ac Sacrum, interdum rem pietatis ergo Numini sacratam, interdum diris onustam denotat; cum scil. utraque devovebatur, haec ut malorum Vindici, illa ut bonorum Auctori Conservatorique. Unde et Hebraeum Cherem, seu Anathema aut… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ИНТЕРДИКТ — [лат. interdictum запрет, запрещение], каноническое наказание в Римско католической Церкви, лишающее права или ограничивающее возможность совершения и принятия таинств и др. церковных обрядов (в т. ч. погребения), но, как правило, не связанное с… …   Православная энциклопедия

  • Отлучение — от союза религиозного тех его членов, которые нарушают его законы, существовало еще в языческом мире. Так, жрецы в Афинах, по рассказу Плутарха, подвергли О. Алкивиада; у галлов, по сказанию Юлия Цезаря, друиды отлучали от богослужения. У древних …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Uta Ranke-Heinemann — Uta Johanna Ingrid Ranke Heinemann (* 2. Oktober 1927 in Essen) ist eine deutsche Theologin und Autorin. Inhaltsverzeichnis …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”